Fragment from the book Chartier R. (Ed). Operum Hippocratis Coi et Galeni Pergameni archiatron tomus XII (1679). Part of the treatise «Instruments of Reductions» (Mochlicus, Vectiarius) by Hippocrates in Latin and Greek with the mention of ligamentum capitis femoris (LCF). The text is prepared for machine translation using a service built into the blog from Google or your web browser. For a translation of the passage into English, see the link: 1886AdamsF.
Quote pp. 536-537.
HIPPOCRATIS. MOCHLICUS, SEV VECTIARIUS.
Caput I.
Ossa hunc in modum a natura sunt coparata. Digitorum quidem, tum ossiu,
tum articulorum, simplex est junctura. In manu vero & pede, cum multa alia
varie connectuntur, tu maxima sunt quae supremo loco committuntur. Calcis unum
os est, quale foras prominet, quo etiam a posteriore parte tedines tendunt.
Tibiae duo ossa sunt supra & infra coherentia, medio vero loco distantia.
Quod exterius tendit, parvum & juxta parvum digitum paulo tenuius. Plurima
vero hac parte distantia, minoreque momento ad genu inclinatio est, ex quo
exterior poplitis tendo ortu habet. Inferiore autem parte commune habent ossis
accretione, qua pes movetur, & superiore parte alteram, ubi femoris
articulus simplex & longitudine succinctus movetur, tuberculorum speciem
referens, & patellam habens. Ipsum vero femur exteriore & anteriore
parte incurvatur. Ejus caput ossis est accrementum, rotundum, ex quo nervus
(νεῦρον) qui in coxendicis
acetabulo est, originem ducit. Cujus aliquantulum obliqua est connexio, minus
tame quam braehii. Coxendix autem magne vertebre, quae; est ad os sacrum, ex
vinculo cartilaginoso & nervoso inhaerescit. At spina a sacro quidem osse
ad magnam vertebram usq; in gibbum curvatur. Vesicaq; & geniturae pars
destinata, rectiq; intestini quod est inclinatum, ibisedem habet. Inde vero ad
septum transversum, recta interiorem in partem inclinata tendit, qua parte
lumboru muasculi […] dicti existunt. Ab ea quoque parte ad magnam vertebram,
quae est tupra summam humerorum partem, recta in gibbum elevatur, imo vero
hujusmodi magis apparet, quam sit. Posteriores enim vertebraru processus ea
parte maxime eminent. Ipse aute cervicis articulus anteriore in parte inclinat.
Vertebrae aute interiore parte inter se sunt aequabiles, exteriore vero
cartilaginibus & nervis continentur: Eae quoq; in posteriore medullae
spinalis parte, articuloru modo inter se committuntur; Parte autem posteriore
processum acutum habent, cum adnata cartilagine, unde exoriuntur nervi qui
proni feruntur, non secus ac musculi a cervice ad lumbos adnascuncur, qui
costarum & spine intermedium complent. Costae vero ad vertebraiu
interstitia, nervo annectuntur, a cervice ad lumbos interiorem in parte
tendentes. Anteriore autem parte ad pectus, laxu & molle extremum habentes,
forma prae caeteris animatibus maxime recurva cernutur: hac enim parte homo
mole est angustissima. Quae costae no sunt, processus obliquus, brevis &
latus, ad singulas vertebras nervo annexus est. At pectus sibiipsi cohaeret,
qua parte costae annectutur obliqua interstitia habens, laxum quoque &
cartilagineum; claviculae parte anteriore rotundae, ad pectus quidem breves
motus, ad summum vero humerum crebriores habent. Sumus aute humerus
(...dicitur) ex lato scapularum osse ortum ducit, in plurimis non aequabiliter.
Latum vero scapulatu os ad spinam cartilagineum, reliqua parte laxum, foris
inaequabile, cervicem & cavum cartilagineu habens, ex quo costae motionem
ducunt, quod facile inter ossa, si brachium demas, dissolvitur. Hujus caput ex
cavitate nervulo annexum est, teneram cartilaginem & rotundam adnatam
habens; ipsum autem exteriore parte incurvum, & anteriore obliquum, ad
cavitatem recta no fertur. Quod vero est ad cubiti gibbum, latum, tuberculosum,
oblongas cavitates habens & solidum, posteriore parte cavum est, in quod
cubici processus adnatus (qui ... dicitur) ubi manus extenditur, inseritur, quo
etia torpidus nervus qui ex medio cubiti ossium intestitio enascitur,
terminatur.
External links
Chartier R. (Ed). Operum Hippocratis Coi et Galeni Pergameni archiatron
tomus XII; [Paris] Lutetiae Parisiorum: Apud Andream Pralard Bibliopolam, via
Jacobaea, ad insigne Occafionis. MDCLXXIX [1679]. [archive.org]
Authors & Affiliations
René Chartier (1572-1654) physician, editor, translator professor at the
Faculty of Medicine in Paris. [wikipedia.org]
Keywords
ligamentum capitis femoris, ligamentum teres, ligament of head of femur, anatomy, attachment, Hippocrates, synonym
.
NB! Fair practice / use: copied for the purposes of criticism, review, comment, research and private study in accordance with Copyright Laws of the US: 17 U.S.C. §107; Copyright Law of the EU: Dir. 2001/29/EC, art.5/3a,d; Copyright Law of the RU: ГК РФ ст.1274/1.1-2,7
ANCIENT MENTIONS
Comments
Post a Comment